Capitulum insignis ecclesiae collegiatae Posoniensis ad S. Martinum ep. olim Ss. Salvatorem corvina logo

Szerző: Rimely Károly
Cím: Capitulum insignis ecclesiae collegiatae Posoniensis ad S. Martinum ep. olim Ss. Salvatorem
Megjelenési adatok: typis Caroli Angermayer, Posonii, 1880.

coverimage Libellum, qui fata Capituli nostri continet, dum Venerabili Capitulo instar manuscripti solum reverenter offero, facio id, ut privatum ejus characterem indicem. Quod operi manum adjeci, stimulo actus egi gratitudinis, memor continuo propensi animi, quo Venerabile Capitulum me votis suis in socium optavit; feel porro in promptum Eminentissimi Domini Archipraesulis nostri obsequium, qui justum fore merito judicabat, ut diuturnam in munere honorifico absentiam, qua mihi ex indultu ejus benigno, et annutu Venerabilis Capituli uti licuit, redux compensem. Anceps haesi non modico tempore, quid tenuibus viribus, quae vix sufficiunt, ut sim in officio, ultro aggrediar? dum in mediis muneris mihi crediti partibus dies se stiterunt acti oculis meis, attonitusque vidi, millesimum nos agere aetatis nostrae annum, quin vel nobis ipsis satis cogniti simus. Revolvi igitur eo, quo valebam studio, regesta tabularii, erutaque inde, quantum in rem nostram valent, monumenta pandere ordior in eum modum, ne quaesita narratione lectu gravis, tractatione documentorum levis appaream. Utor autem sermone latino, ut latius intelligar ab iis, quorum interest, quosque aut e munere suo lingua hac matris Ecclesiae imbutos esse novi, aut inter viros literarum computo, qui notitiae linguae hujus renuntiare nequeunt, quin fontes scientiarum simul linquere cogantur. Nullus ceterum dubitet, quod libentius, expeditius, correctiusque usus fuissem lingua patria, mihi prae omnibus cara, ni rationes aliud expostulassent, de quibus aequissime. velit judicare benevolus favor, quem fidens exoro, gratiamque faciat hiatuum libelli. (Posonii 11. Januarii 1880. Carolus Rimely, Canonicus.)
Kategóriák: Vallástudomány
Tárgyszavak: Egyháztörténet, Pozsony, Káptalan
Formátum: OCR szöveg
Típus: könyv

Tartalomjegyzék