Keresés
További részletek
Összes találat megjelenítve : 1

Találatok


Biennium jam volvitur supra bilustrum. a quo studium, duorum seculorum proxime praeterlapsorum sacerdotes almae dioecesis nostrae in unum conjiciendi cumulum , animo conceperam; quodipsum, quantum licuit, assiduitate non exigua in effectum deductum erat. Ast nuda duntaxat nomina divulgare, fuisset lectoribus fastidium parare; vestimentum idcirco fuit procurandum bio-graphico-historicum, quo memorandae personae circumdatae in publicum coetum prodeuntes aviditate excipiantur. Patente mihi ex benignissimo Praesulum meorum assensu archivo dioecesano, acquisitisque aliunde proprio Marte plurimis libris, et documentis manuscriptis, tanta lapsu temporis conflata exstitit materia, ut inde monographiae singularum dioecesis nostrae parochiarum, jam praecisiores, jam prolixiores, cum biographicis personarum ecclesiasticarum notitiis concinnatae enascerentur, quae tribus tomis comprehensae, favente divino Numine, lucem aspicient. Evenit itaque, quod poeta quidam monet: Adde parum parvo, modicum superadde pusillo, Tempore sic parvo magnus acervus erit. Intervallo modico a preli loco semotus non potui praecavere menda, tomo huic incuria typographorum spar-sim inserta, quae majori ex parte emendata calci hujus tomi adjeci; pro reliquis expurgandis, item vitiatis interpunctionibus castigandis benignitatem Tuam imploro, me-que Tuis favoribus devoveo.
Tovább a műhöz
Összes találat megjelenítve : 1