Keresés
További részletek
Összes találat megjelenítve : 3

Találatok


Dum Clementissime pateris, ut TE Duce, TE Auſpice in litterariam banc arenam deſcendam, atque Aſſertiones meas Sacratiſſimo Nomini TUO inſcribam AUGUSTISSIMA DOMINA! quid aliud agis, quam inſtaurata profuſa liberalitate TUA litterarum ſtudia, atque boneſtiſſimas facultates ſtabilire pergis. ET SI enim incredibilem ardorem illum, belli, pacisque artibus Rempublicam florentem conſtituendi, quo a ſuſcepti Imperii incunabulis flagrabas, tot eresta Lycæa teſtentur, tot, ſeu quas labentes ſuſtinuiſti, ſeu inopes locupletaſti, ſeu denique novis ſcientiarum acceſſionibus ornaſti, Academiæ prædicent: bæc ipſa, in qua conſiſtimus, Regia Univerſitas tacentibus nobis etiam loquatur: tamen minime TE de Republica, de univerſa bominum ſocietate bene meruiſſe exiſtimas, niſi Domicilium, ſeu Arcem banc ſcientiarum, quam plantavit dextera TUA, ſolicitudine, favore, Gratia, Clementiaque TUA erigeres, erestam amplificares, amplificatam firmares. Constitueras Clementissima Domina!. non modicis ſumptibus ſcientiis ædes Tyrnaviæ magnificas, addideras, quæ præexiſtenti Univerſitati deerat, Facultatem Medicam, in ſingulis porro Facultatibus, novos, novis conſtitutis ſtipendiis Doctores, Magiſtrosque nominaveras.
Tovább a műhöz
Plerique eorum, qui Eccleſiæ alicujus, præſertim vetuſtæ, ac nobilis, origines ſcribere inſtituunt, haud ſatis vel muneri ſuo, vel ſuſcepti operis dignitati fe facere exiſtimant, niſi vires omnes ingenii, conatusque ad id contuliſſe videantur, ut aliquem ex Apoſtolis, vel Apoſtolicis primæ ætatis viris ejusdem Eccleſiæ parentem, & conditorem fuiſſe, lectoribus perſuadeant. Cumque non raro monumenta ad orandam hujusmodi cauſam ſatis idonea haud præſtoſint; alienum ſcriptores iſti ab inſtituto fuo non arbitrantur, aptas in ſubſidium vocare conjecturas; quippe qui bus ſi minus veritatem demonſtrare liceat, ad id tamen, quod veritati proximum eſt, perſæpe acceditur.
Tovább a műhöz
In Pannoniam quemadmodum, a quibus prædicatoribus, quibusve temporibus invecta ſit religio Chriſtiana, fatis eſt, inarbitror, ſuperiore libro demonſtratum. Sequitur, ut exponam, quibus præſidiis fidelium, Eccleſiarumque numerus in his plagis auctus, conſervatusque fuerit. Ac primum quidem dubitandum haud videtur, quin Apoſtolorum Principes, eorumque diſcipuli, Epænetus, Andronicus, Apollinaris, aliique, quos fuam convertendis Pannonibus operam contuliſſle diximus, nihil eorum prætermiſerint, quæ ad propagandam latius Chriſtianitatem, conſtituendumque DEO fidele Templum conducere perſpiciebant.
Tovább a műhöz
Összes találat megjelenítve : 3