Historia dioecesis Alba-Regalensis ab erecta sede episcopali 1777-1877

Szerző: Pauer János
Cím: Historia dioecesis Alba-Regalensis ab erecta sede episcopali 1777-1877
Alcím: Cum introductione de vicissitudinibus civitatis et capituli olim collegiati
Megjelenés: typis Typographiae Vörösmarty Colomanni Számmer, Albae-Regiae, 1877.

corvina logo
coverimage Ab antiquis temporibus, imo a memoria hominum : populi, civitates, instituta ecclesiastica et civilia, societates, congregationes ac familiae illustriores, quinquagesimum, aut centesimum quemque originis, aut magni alicuius eventus annum, solemni quodam modo recolebant; acta heroum gloriosa et vicissitudines, ut suos mortales, factaque eorum immortalitate donarent, annalibus inserebant; numis memorialibus aut monumentis honorabant. Religiosae huius pietatis ; amoris patriae; nobiliorisque sensus; aetas nostra plura exhibet testimonia. Proximo, praeterlapso anno, quaedam Dioeceses Ecclesiae hungaricae: item politicae jurisdictiones; hae quidem politica, illae vero religiosa festivitate, huiusmodi saecularia celebrarunt anniversaria. Alma Dioecesis Alba-Regalensis, ab erecta sede Episcopali, nunc attigit primi centesimi annum ultimum. Huius igitur memoria, praeter gratiarum actionis hostiam, Deo propitio offerendam, saeculi elapsi historia adornanda, censebatur a concernentibus recolenda, E voto igitur Illustrissimi Praesulis ac Venerabilis Capituli, historiae huius scribendae, honorifica mihi offerebatur provincia. Quamvis autem aetatis meae umbra declinet ad occasum, ubi et tempus celeriori cursu diffluit, et vigor animi corporisque remittens, facile labori impedimentum ponit: e voto tamen Praesulis, ac mihi aestimatissimorum Capituli membrorum, suscepi otium praeteriti saeculi, causa futuri et posteritatis. Imo dum seriem eventuum, et nexum rerum considerassem; quae olim fata prospera civitas Albensis habuerit; quae adversa tardius sustinere debuerit; quomodo Capitulum Collegiatum, venerandum illud antiquae aetatis institutum, furore belli, cum ipsa civitate, eversum fuerit; vertente autem Martis alea; qualiter sensim civitas se levaverit; idea erigendi Episcopatus semet evolverit; et super ruderibus antiqui illius instituti sedes Episcopalis consurrexerit, reluctante etiam quodammodo animo, filum historiae, ab ulteriori aetate, assumendum esse ratus sum. Si enim ab illo eventu sumat narrationis initium, a quo sumsit Dioecesis exordium, desiderio quodam tenetur animus noscendi, quae antea facies rerum; quae item civitatis, in qua est sedes episcopalis; et provinciae,' quae limitibus cingitur Dioecesis. In supremis igitur lineis, quasi rudimentis, existimavimus quaedam praemittenda esse: de fatis prosperis et adversis, tam ipsius civitatis, quam et Capituli Collegiati; donec inter fluctuantium in regno animorum contentiones, ipsa quoque haec civitas, ab infelici clade ad Mohács, decimo septimo anno, per Tureas occupata, post 145. annorum defluxum vero, tandem exstitit liberata.
Kategóriák: Vallástudomány
Tárgyszavak: Székesfehérvár, egyházmegye, Dulánszky Nándor, püspökség, pécsi püspök
Formátum: OCR
Típus: könyv

Tartalomjegyzék

VIII. Varia in Civitate offecia publica.
29
   a. S. Coronae et clenodiorum custodia.
29