Antiqua summaria codicis Theodosiani ex Codice Vaticano cum codicis et summariorum descriptione
Szerző: Haenel, Gustav FriedrichCím: Antiqua summaria codicis Theodosiani ex Codice Vaticano cum codicis et summariorum descriptione
Megjelenési adatok: Hinrich, Lipsiae, 1834.
Inter libros manu scriptos, quos plurimos atque pretiosissimos
bibliotheca Vaticana possidet, fontes i uris indagantibus is maxime
memorabilis est, quem Niehuhrius inter libros Reginae tSueeiae
anno 1817. invenit numero 88G. distinctum, et in epistola ad
Car. de Savigny, inserta ephemeridibus litorariis, quae Zeit-
schrift fiir die geschiclilliclie Ueelitswissenschaft inscribuntur,
Tom. 111. p. 409 — 412. descripsit. Etenim quum propter
literarum formam, quae pervetustum cum esse evincit, tum
proplerca insignis est, quod solus octo posteriores Theodosiani
Codicis libros integros praebet cum summariis nondum editis,
ab antiqua manu ad singulas constitutiones adscripts 1) Quum
igitur 'libros luris Anleiustinianei studiose investigarem, nihil
mihi Romam venienti longius erat, quam ut codicem illum non
solum inspicerem, verum etiam cum editis libris conferrem.
Sed diu Angelus Maius, bibliothecae Vaticanae illo tempore
primus custos, variis artibus spem meam frustratus est, usque dum
Nicbuhrius, quem precibus adieram, literis me commendaret cum- I.
1) De hoc codice cons. To. Ti Hu* in pracf. ad Io. Bertrandum
editioni octo posteriorum Codicis Theodosiani librorum praemissa (Baris.
1550. 8.): ,, Cdtterűm superioribus his diebus in manu* mea* inciderunt
posteriores integri libri magni illius Codicis Theodosii Imperatoris —
cuius (codicis) senio iam multis in locis erat species deformata et
pene deleta. Literis autem grandioribus liber erat descriptu*“ —
ideinque in praefatione ad Lectorem totius Codicis editioni praemissa:
,, Posteriore* octo libros Theodosii Augusti Constitutionum, qui soli
in manus nostras perrenerunt.l‘ — Mo n tfauc o n, Bibi. Bihlioth. T.
I. p. 38. Coi.>. N. 1 ltjfi. (Bibi. Reg. Suec.): Vetustissimus codex Theo-
dosianus incipit a libro 9°. — Aiebuhr, Notizen tiber Handschrif-
ten in der Vaticana. An Savigny. Krster Brief. Rom, den 5. Mare
1817. (Zeitsclirift fúr geschichtliche Rechtswissenschaft T. Ill p. 409 —
417). — Gottinger Gel. Anz. 1819, p. 202. — M. Tullii Ciceronis Ora-
tionum pro M. Fon te io et pro C. Rabirio fragmenta etc. ex membranis
bibliothecae Vaticanae edita a II. G. X iebuhr io. Roinae 1820. 8. p.
14. — luris Civilis Anleiustinianei Reliquiae Ineditae etc. curante Angelo
Mato. Romae 1823. 8. p. XXI. — r. Se hr oe ter, Uebersiclit der
seit 1813 neuentdeckten Stiicke der griechischen und rümischen Litera-
tur (Hermes XXV. T. II. Hetit p. 3.Mi sq.) — Chr. Gutti. Ilaubold,
opuscula acadd. Lips. 1828. 8. T. II. p. LXXWIII. not. *. — Hugo,
Lelirbuch der Gesehichte des rümischen Rcchts seit Justinian. Berlin
1830. 8. p. 323, not. 1.
Kategóriák: Jogtudomány
Tárgyszavak: Római jog, Theodosianus, Codex
Formátum: OCR szöveg
Típus: könyv
Tárgyszavak: Római jog, Theodosianus, Codex
Formátum: OCR szöveg
Típus: könyv
Share
Tweet